CVR LATINITAS HODIERNA SIT COLENDA CIRCVLVS LATINVS MATRITENSIS SCRIPSIT

CIRCVLVS LATINVS MATRITENSIS SCRIPSIT (www.servicom.es/latine/circulus.htm)Hispanice. Cur Latinitas hodierna sit colenda (...repetita juvant!) - Quibus scopis et consiliis coetus noster sit




Hispanice


CVR LATINITAS
HODIERNA SIT COLENDA


Plurimi sunt qui putent linguam Latinam antiquorum tantum
Romanorum sermonem fuisse. Sunt etiam qui in scholis et in
studiorum uniuersitatibus hanc sententiam iterum iterumque
perperam proferant. Quo fit ut plerumque saeculi nostri homines
licet disciplina exculti et eruditi sermonem Latinum mortuum et
minime ad uitam nostram agendam aptum ducant. Propter hanc rem
ex studiorum curriculis haec disciplina quae inutilis tunc
habetur in dies magis magisque excluditur.

Tamen si quis rem ipsam recte perspicere uult ad cultum ciuilem
et litterarum scientiarumque historiam animum conuertat et tunc
animaduertet ubertatem et uim quam per saeculorum decursum haec
lingua non solum numquam amisit sed paulatim nouis monumentis
auxit et roborauit. Nostris quoque temporibus in toto terrarum
orbe cultores non desunt qui Latinitatem communicationis
uinculum uiuum manere censeant et colloquiis et commercio
quotidiano hoc libenter experiantur. Saepe quod homines Latine
loqui malunt cum plurimae sint linguae quibus hoc consilio uti
possumus multi mirantur. Tamen saepius qui haec dicunt unum
obliuisci uidentur: plurimae enim sunt linguae quae ad nationem
quandam uel plures pertinent, perpaucae uero quae ad totum
cultum ciuilem, ad singulos uniuersosque populos pertineant et
simul nullus eorum suam tantum priuatam et propriam esse
affirmare potest.

Haec est singularitas et emolumentum sermonis Latini. Omnes
linguis nostris minime despectis eo libenter uti possumus ad
commercium inter nationes. Saecula praeterita huius usus eximia
testimonia praebent, tempora autem nostra alia similia, etsi
interdum minus nota etiam nobis ostendunt.


QVIBVS
SCOPIS ET CONSILIIS COETVS NOSTER SIT CONDITVS


Anno MCMXCIII nonnulli eramus qui soli et fere desperati alios
Hispanos Latine loquentes per nonnullos annos frustra
quaesiueramus. Sciebamus etiam in patria nostra quosdam esse qui
ad conuentus et seminaria Latina peregre instituta interdum se
contulerant. Tamen nulla erat institutio nec publica nec priuata
quam illi qui linguam Latinam more uiuo discere et exercere
uelint adire poterant.

Casu quodam mirabili duo sodales qui in Belgio superioribus
annis seminariis Latinis interfuerant per Volfgangum Jenniges,
amicum optimum Germanum, sunt coniuncti et sic de coetu quodam
instituendo cogitare coeperunt. Mox primae sessiones fere
priuatae domi Augustini Cano, praestantissimi Hispaniae legati
et Latinitatis uiuae strenuissimi propugnatoris, factae sunt.
Cum plurimi homines de incepto nostro per praeconia in actis
diurnis diuulgata uel ab aliis nuntiantibus sciuerint, circulus
noster tantum auctus est ut alium locum ad coetum menstruum
habendum quaerere simus coacti.

Tunc auxilio Facultatis Iuris Studiorum Vniuersitatis Sancti
Pauli (CEV) quae inceptis nostris fauere non desinit difficultas
est feliciter soluta. In aedibus illius Facultatis semel in
mense plurimi homines muneribus aetatibus mentibusque dissimiles
uno tanto sermone Latino coniuncti conuenire solemus. Ibi
tirones qui olim pueritia uel prima adulescentia linguam Latinam
didicerunt et postea aliis negotiis dediti alios audientes ab
obliuione eam uindicant. Etiam iuuenibus qui nouis rei
instituroriae mutationibus linguam latinam discendi facultate
sunt orbati optima est occasio ut more uiuo et amoeno regulas
grammaticas sine taedio paulatim addiscant.

Ceterum colloquia nostra non tantum de lingua ipsa, sed de rebus
hodiernis et priuatis et publicis, de rerum natura et oecologia,
de rebus technicis et computatralibus, de litteris antiquis et
recentioribus, de oeconomia rebusque socialibus, de itineribus
faciendis institui solent. Sic fit ut sodales in dies expeditius
et accuratius Latine loqui ualeant et ipsam linguam aptissimam
ad commercium inter homines hodiernos iungendum esse probetur.

Quid de Circulo nostro Acta Diurna interretialia scripserint ...



AD PLVRA
SCIENDA ...


Si quid amplius de Circulo nostro Latino uel de Latinitate uiua
scire uultis sine ullo pudore per cursum electronicum de
quaestionibus uestris nos facite certiores. En uobis
inscriptiones nostrae cursuales electronicae:

Augustinus Canus: augustinus@eresmas.net


Iosephus M. Sanctius: TXEMA1@santandersupernet.com


http://www.cirlapa.org/index_2.htm

GdS 5 III 2002

Società